Epistola I ad Timotheum*

Caput 6: Versus 11

Tu autem, homo,etc. Non dicit quod hoc timeat de isto, sed sciebat hoc venturum in manus ecclesiarum.Haec fuge.Nihil enim tam asperum tamque perniciosum quam si vir ecclesiasticus maxime qui sublimem tenet locum, divitiis hujus saeculi studeat: quia non solum sibi ipsi sed et caeteris obest, quibus contrariam dat formam.Pietatem.Pietas est ut egenti condescendamus, quod non facit cupidus.Fidem.Qui veram fidem habet de Deo, non cupit in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus, quam Deus.
(* Traductions européennes)